- RUPELLA
- RUPELLAa rupe cui insidet, dicta, portus Santonum. Ptolem. urbs Galliae Aquitanicae maritima; contra Normannorum incursiones condita. Eus nemo ante Ann. 600. meminit. Wilhelmus Britto, l. 9. Philippidos:Cum ratibus vinô plenis, Vasconia quale,Vel Rupella parit. ——— ———Primo proprios habuit dominos, dein sub Anglis fuit, quorum Rex Iohannes huc appulit, A. C. 1205. et A. C. 1213. cum magno exercitu, postea sub Galliae Regis potestatem rediit Asylum Reformatorum, saeculô praeteritô. Obsessa A. C. 1572. a Carolo IX. sed miraculose detensa est. Vide Thuan. Hist. Vulgo la Rochella. Clara suis malis, Alnetensis tractus, seu, ut Valesius vult, Avedonacensis, caput. In ora Oceani Aquitanici Baudrand. in Pictonibus habet Rigordus, forte quia Dioeceseos quidem erat Santonicae, sed Pictavensis Comitatus. Ampla, cum portu et emporio celeberrimo, in regione perseraci, alias permunita et saepe frustra tentata: A. C. tandem 1628. a Ludovico XIII. post longam obsidionem muris nudata est. Eius Portus, Villae, Praepositurae, vel Praeturae, Maioris et Iuratorum, Monetae quoque mentio fit in priscis tabulis, ubi nomine Iuratorum vel Consilii communis Scabini Paresque designantur. Hodieque enim Rupellae 24. Scabini et 76. Pares sunt, qui Centumviri vetus Collegium et corpus Urbis componunt, ac quotannis unum e suis Maiorem deligunt. Impetrârunt autem privilegia iuraque haec ab Henrico II. Angliae Rege et Comite Andegavorum, quae Richardus et Iohannes filii eius confirmârunt. Olim hîc Ecclesia S. Mariae usque ad A. C. 1145. postea S. Bartholomaei primaria fuit. Nunc Episcopatus Malliacô Pictonum Rupellam, quae prius Santonica Dioecesi attribuebatur, iussu Ludovici XIV. translatus, et urbs haec cum 70. paroeciis ac inprimis insul. Radi Santonibus adempra est, 7. leuc. a Broagio in Boream, 2. a Rea Insula in Ortum, 4. ab Uliaro Insula, 3. a confinio Pictaviae in Meridiem, a Mediolano Santonum in Circium. De hac Urbe Nicolaus de Braia, in gestis Ludovici VIII. sic canit:——— ——— Declivi litore pontiNobilis et famâ totô celeberrima mundô,Diviriisque potens priscis et gente superbaEst Rupella. ——— ———
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.